- PYRRHO
- PYRRHOphilosophus, patriâ Eleus; primo pictor, vixit temporibus iisdem, quibus Theophrastus et Epicurus, Olymp. 110. Nam audivit Drysoen Stilponis filium, atque Anaxarchum Abderitem: quem etiam in Indiam comitatus est. Praesens quoque erat, cum Indus Anaxarcho exprobraret, quod regum aulas sectaretur, neminem autem doceret virtutem. Hoc Indus eo obiecit, quia Anaxarchus esset e comitibus Alexandri Magni. Etiam Magos consuluit, aliosque virtutis et eruditionis famâ viros praestantes. Statuit, nihil homines, nisi per consuetudinem, facere; nihil honestum vel inhonestum, aequum vel iniquum, bonum vel malum esse. Solitudinis amator, in meditationibus suis interrumpi aegerrime tulit. Vixit Ann. 90. Pontifex Max. sacrorum suae gentis, iure quoque civitatis, ab Atheniensibus, donatus. Abhoc Pyrrhonii Σκεπτικοὶ, quia semper σκέπτονται, h. e. rem considerant, nec unquam decernunt. Item Α᾿πορητικοὶ, quia semper ἀποροῦσι, h. e. dubitant; Item Ζητητικοὶ, quia semper ζητοῦσι, quarunt, nec reperiunt. Denique Ε᾿φεκτικοὶ quia longae inquisitionis non alius eventus, quam ἐποχὴ, h. e. iudicii suspensie, sive assensienis retentio. Hi Summum Bonum in ἀταραξία, et Μετριοπαθείᾳ constituentes, solam animi ἐποχὴν nos perfecte beatos reddere, statuerunt: Acquiri autem hanc exactô discrimine specierum veri et falsi, quae in qualibet re occurrunt. Huic fini peculiarem excogitârunt Topicam 12. locis mediisque examinandi quascumque res constantem: quae ad 3. contracta, tandem in unum latitudine suâ reliqua omnia complexum, desinunt: quod Relatio est, cum dicunt: Omnia sunt ad aliquid; ostendere volentes, nos nulla de re, nisi ex praeiudiciis, vel comparative iudicare. Vide Diogen. Laert. in vita Pyrrhonis, l. 9. Sextum, l. 1. Hypol. c. 14. inprimis autem Voss. de Sect. Philosoph c. 20. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.